locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem
filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus
autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed
Deo
ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei
mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea
ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi
stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et
marmor parium abundantissime
et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo
aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae
paravi in aedem sanctam
tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia
talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi
ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est
argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis
sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit
Domino
polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres
tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes
possessionum regis
dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia
et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris
talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia
talentorum
et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in
thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis
laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia
corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est
gaudio magno
et benedixit Domino coram universa multitudine et ait
benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in
aeternum
tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque
victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in
terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes
principes
tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in
manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium
omnium
nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen
tuum inclitum
quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi
universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua
accepimus dedimus tibi
peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes
patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est
mora
Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut
aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua
sunt omnia
scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas
unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa
haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti
gaudio tibi offerre donaria
Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum
custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in
venerationem tui mens ista permaneat
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat
mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa
et aedificet aedem cuius inpensas paravi
praecepit autem David universae ecclesiae benedicite
Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum
suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem
immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta
die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum
libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem
Israhel
et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum
grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David
unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem
seditque Salomon super solium Domini in regem pro David
patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel
sed et universi principes et potentes et cuncti filii
regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi
magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et
dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex
Israhel
igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel
et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta
anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta
tribus
et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis
et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo
gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt
in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in
volumine Gad videntis
universique regni eius et fortitudinis et temporum quae
transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis
terrarum